Saturday, September 30, 2017

Imago conventiculi Septembris

Hodie, pridie Kal. Oct., convenimus tres gladiatores in horto qui nominatur Extensio Pinorum torreyanarum. Adfuerunt enim Eliotus, Alexander, ego. Adfuit autem Heremias noster quia uxor aegrotabat. Cui ex imo corde optamus  bonam valetudinem. Ambulavimus per hortum mirantes pulchras Pinos torreyanas et colloquentes praecipue de rebus academicis. Mense autem futuro veri similiter congregabimur prope domum Alexandri, cujus uxor paritura est.


Ex sinistris, Pinus Torreyana, Robertus, Eliotus, Alexander

Monday, September 18, 2017

Nuntius conventiculi Septembris

Pridie Kalendas Octobres, more hodierno die Saturni 30o Septembris, hora 13a (1 P.M.) congregabimur ante domum hanc:

13500 Mar Scenic Dr 
Del Mar, California


Map of 13500 Mar Scenic Dr, Del Mar, CA 92014


Deinde ambulabimus Latine colloquentes per hortum qui Extentio Pinorum Torreyanarum nuncupatur.


Etsi iter non videtur arduum, tamen via non est strata. Venite ergo caligati. Neque obliviscimini petasi vel umbraculi!

Caligae with nails

Elegi autem locum istum quia commodus erit mihi. Nam ante conventiculum, hora 10a, est mihi prope ministrandum Iliceti (vulgo Encinitas) in Missa Latine cantata propter festum divi Hieronymi, illius doctissimi atque de plurimis linguis peritissimi viri. Optatitissimi vero eritis, si adfueritis.