Thursday, December 20, 2018

Wednesday, December 19, 2018

Etsi conventiculum non fit, tamen Latine loquimur

Heri, a.d. XV Kal. Jan., visitavi latinistam insignem p. Reginaldum Foster, O.C.D., qui nunc Milvachiae in domo seniorum vivit. Jam vero primum  abhinc duos annos ibidem illum conveni. In cubiculo autem aderant etiam p. Daniel McCarthy, O.S.B. adjutor ejus ad libros componenedos, amicus nomine Stephanus, discipulus Patricius. Magno cum gaudio locutus sum cum p. Reginaldo plus quam unam horam et dimidiam, semper mirans altam  doctrinam ejus. Utinam possim iterum iterumque eum visitare.





Vobis autem, amici, gladiatores sint felix dies Christi Natalis et prosperus novus annus multis conventiculis ornatus!

Saturday, November 3, 2018

Imago de conventiculo hodierno

Ecce nos tres gladiatores de tragoedia Senecae Medea colloquentes. Re vera mirati sumus artem illius poetae qui tam eleganter et erudite animum humanum descripsit. Propositum autem est nobis conventiculum de Martiale medio vere facere.

Tuesday, October 30, 2018

Nuntius Conventiculi Novembris sive de Seneca

Conveniemus, carissimi, die Saturni 3o Novembris, hora 13:00 (1 P.M.) in agro Doyliano:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Map of 8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122

Ibi per Elioti doctrinam multa discemus de Seneca et de tragoedia ejus Medea.


Duble herma of Socrates and Seneca Antikensammlung Berlin 07
Lucius Annaeus Seneca

Venite crebri et male calceati!

Saturday, September 29, 2018

Imago conventiculi hodierni

Hodie convenimus in campo Universitatis Californiae tres gladiatores. Non autem venit Josephina uxor Hieremiae propter morbum. Optamus ei salutem. Deinde ambulavimus primum ad bibliothecam. Illic inspeximus imagines ab illo doctore Suess pictas et mappam mundi.  Postea vagati sumus  usque ad aream stativam novam, quae Elioto valde placuit. Imago vero nostra facta est ante ostium areae stativae. Collocuti autem placide sumus et de re politica.  De qua tamen placet nunc silere.


Friday, September 21, 2018

Nuntius conventiculi Septembris

Semel (vel bis) in anno licet convenire in campo Universitatis Californiae, ubi discipuli fortunati fruuntur Elioti nostri sapientia.  Conveniemus igitur die Saturni, 29o Septembris, hora 13a (1 PM) ad bivium hoc:


Map of Gilman Dr & Russell Ln, San Diego, CA 92093


Utinam plurimi discipuli nobiscum adfuturi sint!

Sunday, August 26, 2018

Imagines conventiculi Augusti

Heri, a.d. VIII Kal. Sep., gladiatores tres convenerunt ad colloquendum in agro Collis Aurati. Ibi audivimus quid novi in vita nostra fieret. Hieremias enim nunc opus data in officina legali dum expectat exitum examinis. Ego autem aliquid narravi de itineribus aestivis. Multa vero et mira ab Elioto didicimus interrogato de Homero et de experientia sua in militia. Tandem, duabus horis praeteritis, valediximus. 
 

Antrum

Quercetus

Nos tres

Tuesday, August 14, 2018

Nuntius conventiculi Augusti

Congregabimur, amici, die Saturni 25o Augusti (a.d. VIII Kal. Oct., more antiquorum), hora 13:00 (1 P.M.) in Agro Collis Aurati. Expectabo vero vos in area stativa hac:


Golden Hill Dr
San Diego, CA 92102
32.721486, -117.140001

Map of Map for 32.7212833,-117.1400363


Ibi poterimus Latine colloquentes sive ambulare sive in umbra sedere.

Venite omnes!

I - Illa / II - A principio

02l

03l

Wednesday, July 25, 2018

Permira Aladdinis lucerna

Support independent publishing: Buy this book on Lulu.$13
Nunc potestis, amici, legere gratis fabulam Aladdinis vel emere librum.


Saturday, July 7, 2018

Imago conventiculi hodierni

Unam imaginem ostendo vobis, amici, de conventiculo in Puncta Hospitalitatis. Ibi sub tegmine fici sedentes longe collocuti sumus cum Hieremia nostro nuper Juris Doctore facto. Eliotus autem certiores nos fecit de morbis incommodisque quae vesicam affligunt.  Qui tamen a turba mulierum Indicam gymnasticam exercentium subito perturbatus est. Deinde, salutata Josephina uxore Hereimiae et quodammodo nostra, finem conventiculo dedimus.

Tres gladiatores madidi nates

Friday, June 29, 2018

Nuntius conventiculi Julii

Congregabimur, amici, die Saturni 7o Julii, hora 13:00 in Puncta Hospitalitatis, in area stativa hac:


2544  Quivira Ct, San Diego, CA 92109

Map of 2544 Quivira Ct, San Diego, CA 92109

Ibi est autem in horto papilio sub cujus tegmine poterimus manentes colloqui. Vel, si placuerit vobis, ambulabimus  navigia inspicientes.

Venite crebri!

Saturday, April 14, 2018

Imagines de conventiculo hodierno

Conventiculum hodiernum   quadam difficultate  incipit quia telephonium Elioti nostri ad aliam aream stativam eum adduxit. Tribus tandem gladiatoribus congregatis, Josephina, uxor Hieremiae et quodam modo nostra secundum Eliotum, mirabile visu, imaginem photographicam subitaneam fecit.  Deinde, sicut solemus, ambulavimus secundum sinum loquentes de variis rebus usque ad finem conventiculi. Futurum autem conventiculum fiet sub regimine Hieremiae, qui, studiis juridicis optime perfectis, ad promotionis caerimoniam  nos invitavit.

Falco
Imago subitanea

Tres gladiatores qui apparuerunt in imagine subitanea 

Friday, April 6, 2018

Nuntius conventiculi Aprilis

Spero vos valere, amici! Congregabimur die Saturni 14o Aprilis, hora 13:00 (1 PM) ad Litora Tecolotica:

1346 East Mission Bay Drive, San Diego, CA 92109

Map of 1346 East Mission Bay Drive, San Diego, CA 92109


Expectemus ergo vos in area stativa. Deinde, sicut mos nobis est, ambulabimus Latine colloquentes de qualibet re.



Venite crebri!